monumenta.ch > Plinius > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 21, 17
{X} paucissima quina folia, ac deinde numerosiora, cum sit genus eius, quam centifoliam vocant, quae est in Campania Italiae, Graeciae vero circa Philippos, sed ibi non suae terrae proventu: Pangaeus mons in vicino fert numerosis foliis ac parvis; accolae transferentes conserunt, ipsaque plantatione proficiunt. non autem talis odoratissima nec cui latissimum maximumve folium, breviterque indicium est odoris scabritia corticis.